- OSTRACISMUS
- OSTRACISMUSspecies iudicii popularis apud Athenienses. Heraclides ab Hippia tyranno, Pisistrati filio, adversus eos, qui tyrannidem appeterent, institutum scribit. Aelian. l. 13. c. 24. vero a Clisthene: Est autem Ο῾ςτρακισμὸς dictus, ab Ο῎ςτρακον, testula, in quâ nomen eius, quem urbe pellere cupiebant, inscriptum fuit: Vide Aristotel. l. 3. Polit. et Plut. in Aristide et Themistocle. De auctore Ostracismi disputat Scalig. ad Euseb. p. 47. De quo tamen aliter sentit Maussacus, ad Harpocrationem p. 139. et seq. Hesychius, Ο᾿ςτρακισμὸς εἶδος φυγῆς εν ὀςτράκοις γραψάντων. Athenienses enim, cum potentiam et opes civis alicuius formidare in ciperent, testulis in scribebant eius nomen et comitiis inferegbant. Tum evius plures testae in urnam erant coniectae, is de concilii sententia ab aris, atque focis proiectus 15. aut 10. annorum spatiô vertere solum compellebatur, bonis tamen eius interea illibatis. Irrita erant, et nulla ista comitia, nisi supra 6. civium milia concilio interfuissent. Hinc ὀςτρακίζεςθαι apud Thucydidem, de extorribus et exsulibus. Abibant autem tales exsulatum Argivam, ubi quia bos erat aeneus visendae magnit udinis, per iocum dicebantur servare bovem. Tandem vero hoc more damnandi adeo abusus est populus, multorum capitum bellua, ut etiam optimos, ac bene meritos cives saepe eiceret, qualis Theseus, quem exegerunt in Scyrum, Solon legislator, Aristides, quô iustior nemo, Miltiades clarus victoriis, gravis orator Pericles, liberalis Cimon, qui agrorum suorum sepes sustulit, ut hospites, et ex civibus quicumque opus fructibus haberent, impune frui possent, Fungerus. Antiquatus est tandem, eiectô per hunc Hyperbolô, homine contemptô et humili. Vide Erasmum in Alag. Centur. 1. Chiliad. 2. Corn. Nepotem, in Miltialde, etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.